Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
3:2  lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
3:3  cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
3:4  cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
3:5  ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
3:6  ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
3:7  itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
3:8  qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
3:9  Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
3:10  secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
3:11  fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
3:12  si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
3:13  uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
3:14  si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
3:15  si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
3:16  nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
3:17  si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
3:18  nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
3:19  sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
3:20  et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
3:21  itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
3:22  sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
3:23  vos autem Christi Christus autem Dei